Title graphic of the Moonspeaker website. Small title graphic of the Moonspeaker website.

 
 
 
[This is kluge.]Where some ideas are stranger than others...

FOUND SUBJECTS at the Moonspeaker

The Moonspeaker:
Where Some Ideas Are Stranger Than Others...

Mors Iabrochii
Latin translation of Jabberwocky by Augustus Arthur Vansittart, Trinity College, Cambridge, 1872.

Coesper erat: tunc lubriciles altravia circum

Urgebant gyros gimbiculosque tophi:

Moestenui visae borogovides ire meatu:

Et profugi gemitus exgrabuere rathae.

O fuge Iabrochium, sanguis meus! Ille recurvis

Unguibus, estque avidis dentibus ille minax.

Ububae fugae cautus avis vim, gnate! Neque unquam

Faedarpax contra te frumiosus eat!

Vorpali gladis iuvenis succingitur: hostis

Manxumus ad medium quaeritur usque diem:

Iamque via fesso, sed plurima mente prementi,

Tumtumie frondis suaserat umbra moram.

Consilia interdum stetit egnia mente revolvens:

At gravis in densa fronde susuffrus erat,

Spiculaque ex oculis iacientis flammea, tulscam

Per silvam verit burber Iabrochii!

Vorpali, semel atque iterum collectus in ictum,

Persnicuit gladio persnacuitque puer:

Deinde glaumphatus, spernens informe cadaver,

Horrendum monstri rettulit ipse caput.

Victor Iabrochii, spoliis insignis opimis

Rursus in amplexus, O radiose, meos!

O frabrose dies! CALLO clamatque CALLA!

Vix potuit laetus chorticulare pater.

Coesper erat: tunc lubriciles altravia circum

Urgebant gyros gimbiculosque tophi:

Moestenui visae borogovides ire meatu:

Et profugi gemitus exgrabuere rathae.

Copyright © C. Osborne 2017
Last Modified: Wednesday, January 14, 2015 21:29:36